Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/135

From GATE
Revision as of 12:41, 4 June 2018 by Edoardo Maria Ferrini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "<center>HIEROGLYPHICA.</center><br /> praecluditur, ter novies Carmen magico demurmurat ore. imò non solum magico murmure Numina sollicitabant, sed certas patellas praeparata...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


HIEROGLYPHICA.


praecluditur, ter novies Carmen magico demurmurat ore. imò non solum magico murmure Numina sollicitabant, sed certas patellas praeparatas habebant, à quibus figurae eorum quae coniurabant numinum incisa spectabantur nomina; cuiusmodi nuper mihi eximius Statuarius Iosephus Orpheus ex suo Museo curiosis antiquitatibus conferto, depromptum communicavit; quod quia mirificè ad veritatem dictorum confirmandam facit, hic apponendum duxi.
Vides in Lapide Ophite primò incisos 3 Accipitres; deinde 3. circulos, et postea 3. sphynges Leoniae formae, sequitur postea coniuratio Numinum paucis in Aegyptiaca lingua verbis prolata; Quorum intellectum pari brevitate expono. Per 3. Accipitres, triplex 3. Mundorum intelligibilis, seu Archetypi, Siderei, et Hylaei triplex Osiris; per 3. circulos suae dispositionis ordine, divinitaris nota conspicuos; per 3. Sphynges, triplex triplicis Mundi Momphta significatur; et ut Osiris accipitrinus mundani caloris Author est, ita humidae Momphta. Ex quorum iusta attemperatione, uti omnia quae in triplici Naturae gradu spectantur, nasci; ita quoque ex eorundem discrasia seu intemperie, sterilitatem causari necesse est, ad quam advertendam, huiusmodi patellam veluti amuletum in statuae Momphtae capite ponebant, addito etiam ad id, quod praetenderent obtinendum magico murmure, seu adiuratione. Verba ex Aegyptiaca lingua seu Copta à me translata ita sonant.
Id est O ter potens divine Osiris, Osiris, Osiris. Momphta Momphta, adiuro te per hoc signum, Thoth, Thoth, Thoth, id est Mercurii, qui est trium fanibarum sine cisternarum sacrarum custos, custos, custos, triplici sceptro dominationis tuae potens. Verum et hoc cum magna adiurationis differentia, neque enim semper minis, aut verborum portentosorum prolatione utebantur. Cum enim supremo Numini, choroque supremarum potentiarum supplicabant, id non nisi