Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/134

From GATE
Revision as of 15:17, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has not been proofread


SAPIENTIA AEGYPTIORUM


Adytorum Mystis, Sacerdotibus, et prophetis amicitia sociabor. Quinam sunt alii hi libri, nisi quos diximus muris, mensis, fabulisque aliis, hieroglyphicis avium, serpentum, quadrupedum, horumque in unum varia metamorphosi compositorum imaginibus inarati? neque enim aliud Adyta tenebant. Quae adeò vera sunt, ut vel ipsa sacra Scriptura Hebraeis huiusmodi abominationes, quas in adytis more Aegyptiorum in subterraneis locis extructis peragere solebant exprobare videatur. Tale adytum fuit, quod Deus Ezechieli mostrabat cap. 8. vers. 7. Et introduxit me ad ostium atrii, et ecce foramen num in pariete, et dixit ad me; Fili hominis, scindfe parietem, et cum scidissem parietem apparuit ostium unum, et dixit ad me, ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt, et ingressus vidi.

Et ecce omnis similitudo reptilium et animalium et idola universa domus Israël depicta in parietibus circumcirca. Vides hic non ad aliud, quam ad ritus et caerimonias in adytis Aegyptiorum, quibis Hebraei adeo dediti erant, peragi solitas alludi? Quorum quidem ratio tanti aput Graecorum Philosophos, tametsi non nisi fama tantum relata habebatur, ut Clemente teste: