Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/13

From GATE
Revision as of 19:55, 13 February 2018 by FerriniWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


PRAEFATIO


Benevole Lector.


TRIA iam annorum lustra vertuntur, cum vastum illud Oedipi Aegyptiaci Opus sub Auspiciis FERDINANDI III. Casaris sapientissimi in lucem edidi, in quo, viginti annorum decursu, dici vix potest, quanto labore, in ignota huiusmodi Hieroglyphicorum doctrina enodanda id mihi steterit; Etenim quot difficultatum Scopuli superandi? quot quamque inculta, inuia et denia deserta adeunda, cum quantis Pantomorphae Natura Mostris dimicandum fuerit, solos illos nosse existimo, qui simila attentaturi, mox insuperabili difficultatum superandarum labore territi, veluti disperatione in transuersum acti, protinùs à proposito sibi tramite destiterunt, nec mirum: dum quod obliuiosa Temporum vetustat in tenebris, vix ulla spe ad scopum pertingendi relicta, latere voluit, id tentare praesumptuosiùs, nè dicam assequi, oppidò audax facinus esse sibi persuadebant; dum experimento docti norant, quàm difficile, arduum ac plenum alet opus sit, sine luce praevia, sine duce horrendos et confusos huiusmodi labyrinthis sese committere; Certe si ullus, id experimento me didicisse fateor; quam in principio semper mihi animus fuerit in omnibus anxius, quàm dubia et intricata mens, quantae animae corporisque contentiones; dum vix pedem sine offendiculo, indomitis Monstris ubique obuiis, vix denique cubitum sine scopulorum rupiumque obstaculis progredi liceret. Veruntamen cum ita mihi à natura insitum sit, ut nil gloriosius, aut praestantius esse censeam, quàm in huiusmodi literaturae nodis dissoluendis, ingenii, quantum fieri potest, vires experiri, et quid humeri valeant, quid ferre recusent, tentare; ut si occultos adytorum recessus non omninò penetrare, saltem aliquousque, vel per rimam introspicere concederetur; Si neque hoc, saltem honorificum esse rebar, vel ipsum conatum in Divinae laudis meritum reponere. Dum itaque in hoc mentis astu perplexus haereo, nescio Divinane, an humana providentia acciderit, ut de meis moliminibus per Prodromum Coptum evulgatis Literati complures certiores facti, tantum egerint, ut non duntaxat egregiis librorum subsidiis, sed et Magnorum Virorùm Principumque literae ad concepti operis telam prosequendam, me non tam animarint, quàm compulerint; undè seriò tandem ac constanter ad institutum promovendum, animum adiicere mihi visum fuit; Quarè dum indefesso labore ex veterum Authorum monumentis omni penè linguarum genere scrptis, singula cum singulis sollicitiùs comparo, necnon Combinatoria Artis amussi, omnia cum omnibus et singulis penitiùs exploro; contigit tandem, ut ludibundae Sphyngis