Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/129

From GATE
This page has not been proofread


narum mentium exemplaria, ideamque constitutis; quemadmodum ex Obelisco Ramasseo, sive Lateranensi, à nobis facta interpretatione patet; Ubi quomodò Imperium politicum ad aeternas ideas hieroglyphicas instruxerint, Lector curiosus inveniet: Idem in hoc parvo Obelisco, qui illius Ramessei non nisi epitome quaedam dici potest, interpretatione luculenter patet.
Existimabant enim Aegyptii, nullum Regnum consistere posse, nisi in Religione (qui est supremi Numinis cultus) fundatum; Quae omnia adeò clarè lib . 10. de legibus Plato exponit, ut ad Aegyptiorum normam respexisse videatur. Compertum enim habemus, rerum in Natura elucescentium ordinem ubique à ratione pendere, et ordinem quidem nusquam, et nunquam interruptum à praepotente ratione, ordinem denique congruum, commodum, et mirifica unione omnia connectentem ab optima ratione emanare. Cum itaque Universi tùm dispositio, tùm progressio ordinatissima sit, ac semper, et ubique talis, neque id sine summa commoditate; necesse est, Mundum ab optima potentissimaque ratione disponi atque moveri. Cum verò unum sit Universum, unum verò à diversis non fiat, nisi ab uno consequens est, summam esse eiusmodi rationem. Esse praetereà rationes plures Divinas sub summa ratione Divina, ut in uno Mundano opere ratione summa ordinato, complures sunt globi specie inter se, et virtute multiplici distincti, omnesque mira ratione ordinati, adeò ut Mundi quodammodò multi in amplissima videantur Mundi unius circumferentia contineri, pariter multi Mundorum quasi augustorum Rectores deinceps dispositi sub uno amplissimi Mundi Rectore comprehendantur. Qui sanè cùm non duntaxat ordinatior sit, sed ipse, ut ita dixerim, immensus ordo, ordinatore quam ordinato multò magis gaudeat. Quocirca si multis in Universo ordinatis, proculdubio delectatur, multis quoque eum ordinationibus delectari nècesse est; quippè cum amplissimi Regis excellentissima in hoc amplitudo consistat, ut non augustos tantùm servos, sed amplos quoque multosque infra se Reges habeat. Cum praetereà supremum Numen, quae facit, intelligendo faciat, ac si totum facit, totum quoque intelligat; si cognoscat totum, cognoscet et partes ex quibus totum constat; Si partes, ergò necessarias particulas, ex quibus partes coalescunt; potest ergò et scit Universum gubernare, qui scit et potest eidem providere, totum verò gubernare, nisi gubernatis partibus non potest: non negligit itaque minima gubernare, qui facere minima non negligit, neque difficilis est gubernatio, cui facilis est procreatio. Nam quantò plus à Deo dependent opera Dei, quàm artis vel Naturae opera ab Arte vel Natura, tantò omnibus et singulis diligentiùs providet, utpotè per cuius providentiam, caetera quoque id habent, ut similiter suis quaeque provideant. Cum itaque haec providentia circa politicum quoque corpus sit, cuius gratia reliqua omnia constituta sunt, certum est, Regnum
quod-