Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/125

From GATE
This page has not been proofread


moniis mysteriis consertissimis, attracti allectique necessario id quod peterent, concederent; verum cum haec in praecedentibus significaverimus, non ampliùs iis immorabimur. Quare iam relictum instituti nostri filum resumamus.
Certè vel hinc oraculorum scientiam, originem suam sumpsisse, luculenter patet, ut alibi dictum suit; non secùs ac chorda tacta consimiles ac aequisonas concitat, ita fieri putabant, dum contemplarentur, siquidem ut ipsi philosophabantur mens eorum Ideae principi connectebatur, et per unionem intellectualem Deiformis reddita, omnia in prima Idearum idea cognoscebant, undè in animis eorum nascebatur, uti putabant, prophetia et Divinatio, quà de futurarum eventibus rerum, dissitorumque locorum, successibus, malisque impendentibus determinatum iudicium se dare posse credebant; Cum enim in Mente suprema teste Plotino, omnia sint simul et indistincta, futuraque tanquam praesentia sint, necessarium fore iudicabant, ut mox ac mens, seu humanus intellectus in supremae mentis intellectusque contemplatione absorberetur, consequenter per hanc Deificam unionem omnium futuroram scientiam adipisci se posse sibi persuadebant. Praetereà omnia in Obeliscis expressa simulacra nil aliud erant, quàm amuleta, seu prophylactica quaedam periapta, quae dicto analogico rerum apparatu, mox ut estent consecrata, superiorum potestatum, quas referebant, virtutem in eadem, inevitabili quadam necessitate derivari, iisque omnes malorum occursus, Geniorum, quos notabant, subsidio, averti credebant, De quibus cum curiosè in Magia et Theologia Hieroglyphica ex omnigena auctoritate actum sit, eò Lectorem remittimus. In occultorum morborum cura, magnae huiusmodi magica schemata efficaciae et virtutis esse putabant; Genii enim, quibus sacra dictis ritibus et caeremoniis persolvebant, putabantur iis praevia dispositione expiatis in somno apparere, et de medela morborum edocere eos; quemadmodum de Epic, sacro scriba narrat Astrampsychus. Hic Isin de morbo incurabili consulens, noctu eandem adstantem vidit, cornibus bovinis, tutulo florigero, veste variegata, eo prorsus modo, quo eam hieroglyphicè adornatam in adytis ponebant spectabilem; manibus ipsi Motmutin herbam, morbi, quem patiebatur unicum medicamentum, offerebat, quam à !somno vigil cum invenisset, et se, et quotquot eo morbo infestabantur, eius applicatione à manifesto mortis periculo liberavit, in quibus tamen semper Satan sese immiscebat. Hoc eodem pacto de omnibus difficultatibus et dubiis Deos consulebant, per simulacra mystico ritu adornata, quorum Ideas intenta mente dum contemplarentur, per varia signa, nutus, gestus, de varitate, vel falsitate, vel in somno, vel mentis raptu se commonefieri credebant. Vide de his plura in Medicina et Magia hieroglyphica. Hinc nullus ferè, qui non huiusmodi icunculas secum gestaret, reperiebatur, de quibus in Magia hieroglyphica fusiùs; In quibus tamen semper ferè
Daemon.