Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/124

From GATE
This page has not been proofread


haec qua varietate contrarietatem Mundus consistere non posset, expresserunt. Adstant et throno utrinque duo Aspides V et VV floridis suis fulcitae columnis, et sunt Agathodaemones ophionii: queis cura calidi et humidi, in quibus vita rerum omnium elemntarium consistit: potissimum vegetabilis Naturae custodia committur (uti floridae columnae docent, in quarum priori, 12. distinctiones cernuntur, quibus motus Osiris hieracomorphi ophionii per 12 signa Zodiaci occulte denotatur) committitur.
Tandem mundanae huius domus throno Abacus subiicitur, Mundi elementaris symbolum, et is uti superiorum Mundorum influxibus per alatum globum expressis substare indicat; ita quoque elegantibus symbolis in inferiori throni parte eum expresserunt. Intra hunc siquidem abacum vides Leontem T accipitrina facie, neonon nigro velo sacro spectabilem, qui anterioribus pedibus Canopum continet, binis flammis, pennisque et circulo in capite insignem. Per Leonem terrestre animal incumbentem Tellus rectè radicatur, per accipitris spiritu igneo pollentis caput, ignis elementum; per figuram Lunae in capite una cum stella, omnia Lunae stellarumque subsidio inferiora gubernari indicant; Per Canopum Aqueum elementum pulchrè exprimitur, in cuius capite flamma bipartita una cum duabus pennis conspicitur, queis aëreum elementum notatur, per alatum verò globum Leoni suprapositum, primae mentis in omnia, uti in saepe dictum suit, diffusionem notat. Hunc adstant duae figurae, prior R, virili, altera X sub foemineo habitu; tutulis, sceptris florigeris, uberibusque turgentibus conspicui, qui conversis vultibus ad lyngem primam mentem ab ea iussa petere videntur; Mundi sensibilis uti Psellus loquitur ductores; et lyngis horum administri, rerumque indicant activum passiuumque principium, per habitum virilem foemineumque uberibus quoque tumentibus quam largiuntur faecunditatem testantur; manibus contractis efficaciam in operando ostendunt; tutulis verò sceptrisque potestatem sibi in omnia ab lynge concessam docent; in tutulo trigono globo affixo, ostendunt omnia ab archetypo trigono profluxisse: per aspides hinc inde exurgentes in tutolo figura X, vitalis in omnibus motus notatur; verbo, tutulis monstrant, iuxta ideas in suprema mente conceptas rerum ordinem se administrare ostendunt; Quae omnia tot ac tantis mysteriis conferta sunt, ut non dicam una pagina, sed nec vel integro libro pro dignitate explicari possint; Quare sufficit tantum hic mysticae, qua sua simulacra veteres sapientes, adornabant, Solertiae specimen dedisse; qui plura desiderat, is adeat opera nostra hieroglyphica, ubi in Theologia Aegyptiaca, et Bembinae Tabulae expositione omnia plenè descripta et variè probata reperiet.
Haec itaque et similia Theosophicae doctrinae documenta in adytis et delubris exponebant, ut sacerdotibus iuxta ea in sacris secundum quandam similitudinis expressionem, operaturi Dii eiusmodi ritibus et
cerimoniis