Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/122

From GATE
This page has not been proofread


sidereo, tertio elementari; quae omnia per coronidem a b quae Mundum refert empyreum. seu Archetypum luce vitaque infinita refertum; queis extra se evoluta mens Angelicum Mundum, siderium et elementarem imbuit; quae per globos alatos in medio coronidum c d. e f. l m. apte significantur. Deindè mens iam iterum extra se evoluta in operibus suis se sensibilem quoque exhibuit; atque haec est imago medio throni imposita; quàm Mystae paternae mentis Fundum, vel etiam Iyngem pantamorpham, Plato quoque ex corum mente iam verbum, modo animam Mundi, alii colcodeam vocant; quam Hieromantae congrua symbolorum congerle in medio throni tanquam in centro universae Naturae, quam moderatur, posuerunt. Sedet primò, ut innuatur potestas et dominium in omnia: sedes cane fedente fulget, quia Iynx haec seu paternum fundum in Anubico Sothios astro refulget: quia per canem Anubis intelligitur, minister Iyngis ad custodiam rerum deputatus. Faemoralibus varia alarum textura expressis, velocitatem sublimitatemque operationum, quibus in universi Mundi semitas se diffundit, indicat; ab unbelico ad pectus usque innumeris densatur uberibus, quibus Mundi machinam necessariarum rerum ubertate coninuò alit enutritque: Zonae collo circumdatae orbes denotant caelestes, quos continuo motu agitat, velo tegitur caput, ad abdita et inaccessa Naturae, quae mente operatur, mysteria connotanda. Vides in capite supernae mentis, Meleagridis figuram, sub actu volantis expressam, quae quid significet aperio. Dicuntur Meleagrides ex mente Mythologorum, ex eo quod Meleagrum interfectum forores eius ad sepulchrum plangentes à Diana in Meleagrides converse dicantur. Aegyptii verò multò alia ratione de Meleagride, quam et Gallinam Pharaonis vocant, philosophantur. Cum enim viderent totum huius volucris corpus ineffabili quadam symmetria constitutum, in eam venerunt opinionem, Animam Mundi, quam Pantamorphum Naturae Genium dicebant, in huius sibi volucris corpore sedem constituisse; eandemque ob causam volucrem hominibus sagacibus se aperire circa cas res, quas tanta maiestate, ordine et dispositione, plumarumque varietate fulgere cernerent, arbitrabantur. Undè non sine causa hanc Auem Pentamorphae naturae capiti, uti ex schemate patet, imponebant. Triquetrum caput habet, ad indicandam, triadem, qua fundum paternum constituebatur; corpus caeruleum habet gibbosumque seu in formam arcus effectum, quo firmamenti arcuatam caeruleamque superficeam denotabant, non secus ac volucris corpus caeruleum innumeris veluti stellulis exornatum. Unde non immeritò Abenephius illud firmamentis symbolum fuisse asserit.
...
Gallina, inquit Pharaonis, fuit symbolum sphaerae stellarum. Quemadmodum enim firmamentum unriis stellis ornatum est, sic gallina pha
raonis,