Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/119

From GATE
This page has not been proofread


loca erant recondita, et ab omni humano consortio semota, ea industria constituebant, ut nihil ferè essent in rerum natura, quod ibi non contineretur. Et primò quidem inferioris seu hylaei Mundi pavimentum, symbolico ei conveniente apparatu, utpotè ex omni mineralium lapidumque genere adornatum, rivisque aquarum soecundum exhibebat; parietes siderei Mundi symbolis exprimebantur; Tholus Geuialis Mundi rationem exhibebat, in cuius medio ara posita veluti centrum referebat emanationum supremae mentis, quae deinde in omnium Mundorum peripheriam diffundebantur; atque adeò adyta nil aliud, quàm universas Mundorum series reprasentabant, ad quorum notitiam nemo aptus censebatur, nisi qui relictis sensibus, rerumque caducarum cura deposita, totum se intra se reciperet, quod adyta ipsa reconditis suis recessibus notabant. Corpora figurarum seminuda et macilenta docebant, Sacerdotes nudos et ab omni sensibilium rerum cura remotos esse debere, abstinentiaeque, qua concupiscentia voluptatum refraenatur, deditos. Verenda tecta tenebant, ad animi corporisque puritatem, quà instructos esse oportebat, indicandam. Capita velata habebant, ad indicandum terrenarum rerum curam, quae pilis, inutilibus excrementis notabatur, prorsus esse repudiandam, undè et sacerdotes rasos esse oportebat. In sacrificiis itaque simili, quo Deos referebant, habitu comparebant. Tutulos in capite gerebant, floribus, pennis, serpentibus, stellis, animalibus, flammis, circulis, vasis aliisque similibus, quibus Geniorum proprietates, et ideales rationes exprimuntur, compactos; quos in sacrificiis pariter imitabantur sacerdotes; illisque notabatur, sacerdotem continuò supernas Deorum ideas, quae per tutulos notantur, speculari debere; hoc enim facto, se in eam intelligentiam, quam continuò mente volvebant, transformari, eidemque uniri, et quodammodò identificari, sibi persuadebant; Unitos verò et iam consortio Deorum adscriptos, omnem se felicitatis metam, iam..., attigisse rebantur. Exempli gratia; ad Mundi trahendam animam spiritumque universi coram imagine eo symbolorum apparatu adornata, quem solium in medio Tabulae Bembinae, et asseclae eius exhibent, sacra faciebant; et sic operationum similitudine, hymnorumque analogicè concinnatorum, animam Mundi infallibiliter se trahere posse, ad id, quod volebant, arbitrabantur; et sic de caeteris Geniorum, Deorumque simulachris statuebant. Hinc ex universis Mundialium rerum seriebus, eas tautùm ad eum Deum trahendum aptas asserebant, quem res singulae sub dictis seriebus exprimebant. Cum enim haec omnia sub idea, quam respiciebant, involuta et complicata latere crederent, ex necessitate naturae Genios iis rebus, quae ipsis analogae forent, tractos se stituros arbitrabantur et illos quidem sistebant, at non tam virtute sacrificiorum, quam occultis Satanae actibus; qui in iis Hierophantam agebat.
Quo