Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/117

From GATE
This page has not been proofread


ciemus; conducunt enim ad eius scientiam; nec enim homo intelligendo essentias rerum, nisi in eius anima rationes ideis correspondentes essent insertae, attingere posset; sensibus enim sola externa accidentia offeruntur. Undè, nisi anima per rationes ad ideas elevetur, neque propriè scire, neque intelligere dici potest, sed tantùm rectè, vel perperam opinari. Ex hoc nexu anima cum mente ex ideis dependet, quod homo contemplationi deditus dominetur et imperet corpori, non suo tantùm, sed et caeterorum naturà constantium. Demùm ex rationum idearumque serie ortum in homine ducit Divinatio et prophetia, quam tanto studio sectabantur Aegyptii, ut proindè mirum videri non debeat à Plotino dictum, intellectum contemplantis hominis, quamvis videatur esse in Oriente, tamen ea conspicere posse, quae fiunt in Occidente, et cum sit in uno loco, mirificè operari posse in alio plurimùm distante, ac insuper sua cognitione alios movere; homo enim tùm verè contemplatur, cum iungitur cum suo principio, in eoque per animam reperitur, in quo non distant, sed eminenter iuncta sunt ea, quae apud nos distare videntur, adeò ut per causas ea videat, quae aliis in effectis conspicere vix datum est.
Ex hac mirabili rerum inferiorum cum mediis et supremis connexu, ideatorumque ad ideam idearum conversione veteres sapientes deducebant, duplicem singulis entium gradibus inesse rationem, unam visibilem, invisibilem alteram; visibile autem ab invisibili procedere tanquam à generante generatum; atque hoc posito, ab externo veram interni fabricam, id est, Mundi maioris et minoris veram anatomiam concludebant. Nam rerreum hoc corpus sensibile, non est (uti ipsi putant) propriè elementum, sed corpus elementi, propriè autem dictum elementum est vita et spiritus, in quo astra seu invisibiles rerum virtutes, ac spermaticae rationes latent, quibus omnia, unumquodque iuxta speciem suam producuntur. Hoc pacto universa vegetabilis naturae soboles nil aliud est, quàm fructus invisibilis elementi, astrorumque sive invisibilium virtutum, quae sub corporibus sensibilibus veluti animae sub corporibus latent, fructus sunt; habent enim singuli fructus sua semina, et astra insensibilia, ex quibus immediatè producuntur. Pari ratione aqua non ex elemento corporeo, sed ex interno suo et astrali elemento omnes producit in terrestris Mundi matrice mineralium corporum foetus. Aërum elementum ex interno et astrali suo elemento tanquam vitae balsamo, omnibus vitam largitur, et consistentiam, utpotè sine quo nil subsistere possit. Igneum elementum ex interno suo et astrali elemento omnibus reliquis Mundialibus corporibus lucem et calorem consert; Nam uti Aegyptii loquuntur, sicuti Terra ex suo interno elemento solia, flores et fructus, ita elementum igneum ex suo interno elemento produxit in natura rerum, in firmamento, caeterisque Coelis astra sensibilia. Atque hinc emanarunt catenae illae hereacleoticae, quibus omnia ad unam aliquam
ex