Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/116

From GATE
This page has not been proofread


CAPUT IV.
Cur, et quomodo Aegyptii per hieroglyphica Obeliscis incisa Ideas in mente divina existenstentes, exhibuerint.

UTI praeclarae et eminentissimae Naturae sunt ideae, ita plurimas et eximias per eas Aegyptii congnoscebant utilitates, quas Plebaei non capientes unum, verum, et essentiale Exemplar, in detestandam Deorum multitudinem distraxerunt; Ideae itaque in tres gradus, iuxta triplicem divinae mentis rationem distinguuntur. Primus pertinet ad mentem increatam; Secundus ad ordinem rerum; postremus ad hominem. Si ad primum convertimur. Ideae ad mentis cognitionem et functiones munerum eius plurimùm conducere videbimus; mens enim in se conversa per ideas cognoscit omnia, cognoscens producit, productaque curat et seruat; demptis ideis, nec de cognitione divinae mentis, nec de rerum ab ea dependentium statu, nec de providentia rectè sentire possumus. Si cum Aegyptiis secundum gradum consideramus, inveniemus fatum et leges ab ideis duci immutabiles; Cum enim in natura sit constans et rectus ordo, non casu ci conveniens, debet ab ordine aliquo primo, firmo, constanti et immutabili is dependere, cuiusmodi est ordo idearum in prima mente; Insuper multum ideas conferre putabant ad nexum rerum, quae ab iis pendent, ad ascensum descensumque graduum naturae, et consequenter ad antipathiam et sympathiam singularium Mundi partium, quae non sine admiratione à nobis conspiciuntur. Ex qua sympathia ducit ortum Magia naturalis, quae apud Aegyptios sapientes nullo non tempore in summo pretio suit. Praetereà conferunt ideae ad generationem rerum; non enim semina gignerent animalia, aut plantas, nisi vim formandi, ut paulò ante probatum suit, includerent; eam autem non includerent, nisi ab anima reciperent; ab anima eam recipere non possent, nisi in ea contineretur, nisi eam reiperet à mente munere idearum, mens demùm ab ispo uno idearum capite. Accedit quod initia rerum mortalium prima debent esse aeterna, alioquin non essent initia; non autem darentur propria reum principia aeterna, nisi darentur ideae; Insuper conducunt ideae, ut res, quae in materia sunt umbrae, alicubi verè sint; quae in materia fluunt, alicubi firma permaneant; quae cum in corpore sint insensibiles, id est, folùm intelligibiles, quae cum materiali careant perfectione, per aliquid absolvantur et perficiantur. Demùm si ad tertium gradum convertamur, plurimas ex ideis in eo refulgere utilitates conspi
ciemus;