Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/112

From GATE
This page has not been proofread


ut ad hoc symbolum animae Mundi omnia penetrantis vivificantisque unicè respexiste videantur, dum canit.

Principio Coelum ac Terras, camposque liquentes

Lucentemque globum Lunae, Tilaniaque astra
Spiritus intus alit, totumque infusa per artus

Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.

Meminit huius hieroglyphici egregius Abenephi, Arabs, lib. de Veterum Aegyptiorum disciplinis; ita autem dicit.
...
Globus, inquit, alatus, serpentibus, circumdatus dum pingebatur, symbolum erat animae seu spiritus Mundi. Porrò quomodo amor animam Mundi sollicitet per vim quandam Animae Mundi propriam, rebusque insitam innatamque, qua superiora movet ad inferiorum providentiam; atque inferiora, ut versus sublimilia convertantur; denique quì ad socialem invicem sui communionem urgeat, aperiam: certè meo quidem iudicio, amorem rectissimè statuas, ut desiderium quoddam boni pulchrique, vel bonitatis per pulchritudinem ipsam conferendae, vel accipiendae, cuius postestas veluti unius sit magnitudinis dimanatio, cuius punctum vel apex sit primus in Deo progressus per Mundum triplicem tripliciter distributum, finis autem in ipsa materia, cuius denique quaedam sit infinitudo circa verticem, potentiae merae infinitudo circa materiem, connexionis virtus infinita per omnes naturae intermedios gradus. Quae omnia pulchrè dictis characterum symbolis referentur. Ubi vides..inferioris Mundi symbolum. U amoris à centro versus suprema; .. à Coelo, quod circularis litera O exprimit, versus inferiora processus. Unde nobilissimum illud monogramma vocis... Aegyptiis usitatum, quod in Tabula Bembina haud infrequenter occurrit, resultat, quo omnia, quae hucusque de anima Mundi, et amore rerum mundialium dicta sunt, sub forma sphaerae mundanae admirabili quaedam ratione exprimuntur.
Qui quidem si pauca excipias non differt à charactere, qui passim in Bambina Tabula occurrit Mundi quadripartiti symbolum et forsan idem monogramma cum praecedente est, cum omnes literas vocis..contineat. Sed haec in Geometria Aegyptiaca melius discussa vide. Nunc ad amorem redeamus, cuius prior effectus est universum. Amor enim, teste Dionysio: Non permisit Regem omnium sine germine permanere. Idem proagandi studium ab Authore primo in omnium sine germine permaere. Idem propagandi studium ab Authore primo in omnes eiusdem imagines demanavit. Per hunc enim intelligentiae Coelos movent, et sequentibus omnibus sua munera largiuntur.
Per hunc sidera suum lumen in elementa diffundunt, ignis aëri, aër vim suam communicat aquae, aqua terrae: elementa simplicia mixtis quibusque sive compositis rebus; plantae et animalia speciei suae multiplicandae desiderio incitantur, iuxta illud Georg. 5.
Omne