Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/110

From GATE
This page has not been proofread


coagmentatis, abditisque similitudinum catenis in hac doctrina hieroglyphica exhibentur; quam emanationum congeriem primò pantamorpha natura Mundi, seu sundum paternum ex tribus triadibus constitutum ante omnia participavit, quae quidem nil aliud sunt. quam divinarum virtutum specula, quae in intelligibili archetypo elucescunt, idealiumque notionum signacula, quibus, post Deum, mentes insigniuntur, ut ad divini exemplaris normam operentur, et pulchrè in Obelisco Lateran. et Mensa Isiaca exprimuntur. Ab his duodecim Mundi Rectores constituti, omnes influxus participant, et in archetypo nil aliud sunt, quàm Divininarum intellectionum ideae, à bonitate et pulchritudine infinita emanantes, iuxta quas inferiora administrant. Sequuntur fontani Patres, portarum magnarum universi Conservatores, qui omnes iuxta ideas in mente paterna existentes influuntur, influxumque Mundi plagis communicant, et in Limbo dictae Tabulae continentur ideae in mente Divina existentes, quae omnia Mundorum particularia respiciunt, ut dictum est. His autem omnibus nil aliud indicant, nisi concatenationes entium à supremo usque ad infimam materiam. Quomodò autem per occulta symbola id demonstretur, videamus.
Universum itaque quantumcunque est, tot tamque diversis rerum in eo existentium ordinibus distinctum, subsistere non poterat, nisi nexu quodam harmonico, quo gravia acut0s, infima supernis, mediisque mira quadam proportione unirentur, ut in hac schemate patet, quo seriem ordinemque totius universi exprimebant. Intra tabellam hanc vocem.. hieroglyphicam inseruerunt, quae amorem uti significat, ita quoque omnia, quae in Mundo spectantur nonnisi amore, concordia, mutuoque quodam consensu ligari, et in unum connecti et adaptari innuebant.
Verum ut Lectori patefiat, quam nulla res apud Aegyptios carverit mysterio, et quanta sub minimis etiam similitudinum Umbris arcana abdiderint; mysticam dictorum characterum significationem hoc loco exponendam existimavi? Constat itaque vox ... quatuor literis, quarum prima spheram..exprimit, et Mundum notat: altera pyramidis inversae, Tertia rectae, Quarta globi siguram exprimit: quibus omnibus tot ac tanta mysteria indicantur, ut iis singulis explicandis, non dicam haec pagina, sed nec volumen quidem magnum sufficiat. Quare aliqua earum, adeoque generalia tantùm hoc loco attingam, ut de aliis Lèctor iudicium faciat: ac primo quidem character..ex circulo et linea compositus, quid significet paulò ante indicavimus, et de eo c.7. tractatum est. Videlicet, rerum ex centro per lineas rectas in circulo
rum