Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/11"

From GATE
(Not proofread: Created page with "sisteret. Sileo hic animi magnitudinem, quà Urbem Urbium exornasti; Loquuntur templa domi forisque incredibili splendore et magnificentia exstructa; depraedicat Vaticani Thea...")
 
(No difference)

Latest revision as of 18:08, 10 February 2018

This page has not been proofread


sisteret. Sileo hic animi magnitudinem, quà Urbem Urbium exornasti; Loquuntur templa domi forisque incredibili splendore et magnificentia exstructa; depraedicat Vaticani Theatri, cui parem hucusque. Orbis non vidit, structura; decantat admirandum Cathedrae Diui Petri monumentum, queis Veterum Romanorum Opera non dicam adaequasti, sed et superasti. Tu igitur unus huius operis tutor legendus eras, qui partum hunc nouum et raritate insolitum, non tantum, qua es incredibili sapientia praeditus diiudicare posses, sed et eundem aduersus obtrectatorum contentionem authoritate confirmare TUA, et amplitudine potentiae tutum illius nouitati adferre praefidium. Ut proindè nil reliquum sit, quam ut Obeliscus hic priscorum Sapientum glorioso Nominis TUI splendori erectus in quadripartiti Mundi partes abeat, narret Eurapae, Asiae depraedicet, Africae exponat, extollat Americae ALEXANDRUM VII. Pont. Max. cuius reuixit auspiciis , cuius imperio restitutus est. Vale Christianae Religionis Hierarcha Pontifex Maxime Vale in currentis seculi felicitatem.
Dabam è Collegio Romano Kal. Iunii 1666.