Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/108

From GATE
This page has not been proofread


meditando faciliùs, quàm loquendo apprehenderentur. Undè tribus voluminibus omnes, Laertio, teste, philosophiae partes physico, paedeutico, et politico complexus, moriens filiae testamento mandasse fertur, nè illa extra familiam ederet, imò nullatenus publicaret; ipse verò tantùm dignis numeroque paucis, dum viveret, omnia quae illis continebantur, maximè autem mathemmica, viva voce, nullo utens involucro, planè demonstravit: caetera caeteris in parabolis. Ergò aliter loquens, aliter sentiens, etsi semper idem sapiens per quaedam symbola, ceu memoracula doctrinam suam suis imperitus est, ita ut ad priscorum imitationem, aliud dictum, aliud referret intellectum. Eam ob causam animum quoque alatum definivit; haud dubiè id ab Aegyptio Zoroastro edoctus; Zoroaster enim, quem Pythagoras seeutus est, demonstrare volens ac docere, animam se aptam et capacem reddere posse ad volandum in Coelum, undè discesserat, id profundissima quadam innuit allegoria: Anima, ait, alata est, et cadentibus alis eius illa praecipitanter ruit in corpus; alis autem restauratis mox ad locum, ex quo cecidit, revolat in Coelum et ad Deum. Petentibus autem ab eo discipulis, qui discursum Magistri attentis animis auseultabant, quid agendum esset, ut anima eorum benè plumata, et fortissimis alis instructa eò volando perveniens, perseueret semper tam optato alarum remigio vestita? Respondit, animam aqua vitae irrigandam. Instantibus autem discipulis, undè eam habere postent, subiunxit: Paradisus Dei quatuor fluminibus irriguus nobis hanc aquam praebebit. Nomen enim fluminis, qui versus Aquilonem tendit, significat rectum et iustum; qui verò versus occasum, poenitentiam et purgationem; qui versus Orientem, lumen; et qui denique versus plagam meridionalem currit, pietatem demonstrat; quo allegorico dicendi genere insinuabat, animam destitutam alis virtutis, mox in omnium vitiorum abyssum cadere, ac praecipitari; iniectam verò in voluptatum carnalium sensibiliumque rerum barathron, totam reddi corpoream, terrestrem et ponderosam; è contrà verò alis reassumptis vestitam se levando supra se, ultra Solis Lunaeque vias, atque super omnem corruptibilium rerum orbitam, eius, cuius circumferentia nusquam, centro counitam, divinitatemque postliminio consecutam, totam reddit levem, celerem, coelestem ac divinam. Fluuii verò, quorum irrigatione alae amimae nostrae crescunt, sunt Fides per lumen; charitas Dei et proximi per pietatem; iustitia per rectum; poenitentia denique et emendatio scelerum praeteritorum, per expiationem insinuata. Totum itaque Christianè docet hoc Zoroaster, quod et proprium eius symbolum fuisse affirmant Chaldaei; Atque hoc symbolum S. Augustinus in explicat: psalmi 138. Si sumpsero pennas meas etc. ad charitatem Dei et proximi in quibus tota lex pendet et Prophetae, alludens ait: Quas pennas vult assumere, nisi duas alas, duo praecepta charitatis? Sed adhuc multò clariùs alio in loco praedictum symbolum exponens, ait, animam habere
alas