Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/106

From GATE
This page has not been proofread


CAPUT II.
Cur Aegyptii arcana Theosophiae sacramenta adeò obscuris symbolorum involucris expresserint?


CUM symbolum nil aliud sit, quàm nota arcanioris alicuius Mysterii significativa, id est, Natura symboli est, conduere animum nostrum mediante certa aliqua similitudine ad intelligentiam alicuius rei, multùm à rebus, quae sensibus offeruntur, differentibus, cuius proprium est, esse celatum et absconditum sub velo obscuri dicti. Undè..., sive..., seu...; et uti prior docet sensus scripturae reconditos, et mysteria exponit; ita altera apud Poëtas locum invenit; cuiusmodi quoque sunt..., et apud Plat. 8. Symp. et apud Caelium Rhodigin.lib.10.ant.lect.cap.9. quo symbolica simulacrorum additamenta enarrantur. Et iuxta Demersium Phalaraeum in symbolis adverti debet, et attendi, quod sub iis maximè substantia, vis, energia, ac multiplex sensus, cum insigni aliqua granitate, brevitateque comprehenduntur. Antiqui porrò dupliciter utebantur symbolis, teste Giraldo, lib. de Symbol. Alia verbis quibusdam explicabantur, alia non; quibus utrisque Aegyptii, praecipuè ad Religionis ac Theosophicae disciplinae mysteria explicanda utebanturi; indignum esse iudicantes, ac tantorum mysteriorum inconveniens maiestati, si ca à quolibet plebaeo intelligerentur. Undè sacerdotes eorum divina mysteria sub cooperta aliqua nota, et umbrosa allegoricae figurae apparentia indicabant, quà disciplina etiam nonnisi sacerdotes, soli sapientes ac philosophi erudiebantur. Quos inter Graecos, praecipuè a mulari conatus est Pythagoras, assiduus Aegyptiacae sapientiae alumnus; qui sententiarum ac documentorum, quae dare volebat, sub obscuris verborum meandris, ac metaphorici sermonis involucris ita cooperiebat, ut solis sapientibus, quod vellet, insinuaret, plebaeis autem Philosophis de conceptis mysteriis, ne quidem suspicionem relinquere videretur. Undè Plutarchus lib. de Osiride, et Iside, sic loquens, dicit: Pythagoras autem maximè, ut apparet, in admiratione habitus, admiratusque sacerdotes istos, imitatus est rationem eorum per ambages proponendi, suasque sententias involucris texis; undè et omnes ii, qui vel novas instituere religiones, aut urbes, legesque condiderunt, hoc obscuro et aenigmatico dicendi genere usi sunt. Ostendunt etiam Doctores orthodoxi sacram Scripturam in plerisque nil aliud esse, quàm continuatum quoddam symbolum rerum et mysteriorum altissimorum, quae solis Doctoribus, et diù multùmque in lege exercitatis nosse convenit; Imò ipsam
aeter-