Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/103

From GATE
This page has not been proofread


Ecce si abominationes Aegyptiorum sacrificemus in oculis eorum, an non lapidabimur?vel ut ad rem nostram appositè Onkelos Paraphrastes Chaldaeus in suo Thargum.
...
Ecce si immolaverimus animal brutum, quod ipsi colunt ipsis videntibus non lapidibus nos obruent? consonat huic aliquantò expressiùs Syra translatio; in qua apertè huiusmodi Bruta, quae ipsi colunt, dii vocantur.
...
Si enim sacrificaverimus Deos Aegyptii, an non in oculis eorum lapidabunt nos, Idolorum quoque facit mentionem Lectio Samaritana.
..
Si sacrificaverimus idolis Aegypti, an non in oculis eorum lapidabunt nos.
Hanc candem ob causam Aegyptii omnes pastores abominantur, ut dicitur 46.c.II.utl.genes. cum enim bruta Deorum habitacula assererent, non tantum sas non erat illa occidere, aut immolare, sed et occisores eorum morte, teste Eusebio Pamphilo, puniebant; mortua verò luctu planctuque maximo complorabant. Quem cultum caerimoniasque impias, ut destrueret Moses, non id aliter quem contrariis legibus et caerimoniis praestandum censuit. Hinc Arietes, Vitulos, Hircos, quos Aegyptii solita insania colebant, Hebraei morti in sacrificia destinabant, quae omnia scitè doctor perplexorum Rambam par.3. cap.46 describit. Quae hoc loco proponenda duxi; ut Lector intelligeret, Brutorum cultum, et consequenter sacras disciplinas (ex quibus male intellectis, malesana illa secta originem duxit) multo iam ante Mosen viguisse; etsi hieroglyphicae serantur à sapientibus eo semper in precio fuisse et veneratione, ut vel ipsum Mosen iis instructum sacrae litterae Act.7. his verbis testentur: Erat autem Moses eruditus in omni Sapientia Aegyptiorum. Quae Philo in Vita, Mosis aliquantùm fusius explicat: Cum enim felicitate ingenii Magistrorum, ex universa Aegypto convocatorum doctrinam excederet, et simul multa ingeniosè excogitaret; Numeros quidem, inquit Philo, et geometriam, Musicam Rhythmicam, harmonicam, metricam, sive contemplativam accepit ab Aegyptiis doctoribus; maximè verò occultam philosophiam descriptam, ut vocant, literis hieroglyphicis, hoc est notis animalium, quae ipsi venerantur pro Numinibus, haec Philo, Iustinus Philosophus et Martyr in suo Protreptico:Mosen, inquit, omisso studio omnium Mathematicarum, quae in Aegypto vulgares erant, et viles, adiecisse animum ad solas hieroglyphicas disciplinas, quae tùm apud eos solae in honore et pretio erant,