Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/10"

From GATE
(Not proofread: Created page with "dignitaris praerogatius ita aptum cogruumque, ut prisci Mempheos Hieromystae in eo elaborando concinnandoque miris symbolorum allusionibus ad eas etiamtùm respexisse videantu...")
(No difference)

Revision as of 17:30, 10 February 2018

This page has not been proofread


dignitaris praerogatius ita aptum cogruumque, ut prisci Mempheos Hieromystae in eo elaborando concinnandoque miris symbolorum allusionibus ad eas etiamtùm respexisse videantur; Si enim huius Obelisci abdita perspicaciori mentis oculo paulò penitius introspiciamus, nil nobis obuersabitur aliud, quam arcanum quoddam diuinioris Naturae sacramentum, sublimibus undique et undique inuolurum mysteriorum sensibus saecundum: ut proinde per huiusmodi moles, priscorum temporum Mystae non, fine ratione, tum ad supremi Opificis, seu spiritus supramundani, in rerum conditarum administatione omnia in omnibus operantis effluxum; tum ad politici Mundi gupernationem, iuxta supramundani spiritus archetypon constituendam mira ingenij felicitate et solertia alluserint. Quae sanè si iuxta intentam à priscis analogiam, ideales conceptus prosequamus, hanc Mundi animam, nulli aptius Scitiusque conuenire comperiemus; quam TIBI Pontifex sapientissime, qui uti diuini Numinis in Terris vices agris, ita quoque potestatis TIBI à DEO traditae plenitudine in quadruplices Mundi plagas diffusà, quid aliud agis? quam participata coelestium charismatum irradiatione, cuncta militantis Ecclesiae membra, non, animare duntaxat; sed et bonorum operum fructibus quam affluentissimè faecundare; imò ultra Solis Lunaeque vias diunitus TIBI concessis clauibus Empyrei regni solus in Terra portas aperis, claudisque? Quid aliud inter hieroglyphicas notas Seira illa, id est trium Mundorum concatenatus nexus exprimit, nisi virtutum Tuarum verè coelestium encyclopaediam, quam hoc loco amplissimè explicare postem,si orbis Terrarum eam aut ignoraret, aut incomparabilis modestia TUA, gestientem calamum non,