Page:Notizie circa la Galleria del Collegio Romano.djvu/10

From GATE
Revision as of 12:42, 18 March 2020 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has been proofread


Venerabilis et Religiosissime P.r
Alphonsus Donninus in capitolino Dicasterio Populi Romani secre
tarius, cum musæum suum (quod Galleriam vocant) solenni
testamento collegio Romano sub mea directione legasset, ideoque
velut singulare eiusdem in Societatem nostram affectus symbolum duo
ordinis nostri Generales P. Piccolomineus et P. Gosvinus Nichel successive
loco etiam in quo poneretur constituto acceptassent, æquitati iustitiæ et
gratitudini maxime consentaneum est, ut ultimam eius voluntatem in
testamento relictam ea qua per est fide integram invidatamque (etiam
non obstante pæna abalienationis, qua in eo constituitur duorum millium scutorum)
conservemus. Ego sane huiusmodi legato immensa et omnigena
rerum curiosarum multitudine et varietate instructo locoque consti
tuto animatus. nihil num egi quam ut locum condigna magnifi
centia expensis, viribus meis etiam superioribus qua picturis qua
machinis aliisque rebus necessariis pro mea paupertate exornarem,
Accidit autem utsuccessu temporis (Deo sit honor et gloria) Collegium
Romanum per universam Europam tantam huius occasione Musæi
nominis celebritatem adeptum fuerit, ut nemo Exterorum,
qui Collegii Romani musæum non vidisset, Romæ se fuisse testari posse videretur.
Cum vero admodum R. Ptas V.a modo dictum Musæum optima
sane et laudabili intentione in Bibliothecam scriptorum Societatis nostra
mutare constituerit, utique alius locus huic musæo opportunus
inquirendus est, ne apparatus tot tantisque laboribus sumptibusque
acquisitus, una cum Benefactorius memoria pareat, quem quidem
omni adhibito studio reperire magis congruum non licet, nisi illum, quem Musæo immediata substata R. P.tas Vestra per P. Assistentem
Germaniæ nuper mihi innuit, videlicet illum qui Musæo immediate
substat. Verumtamen hic novæ difficultates exoriuntur quas tamen R. P.tas V.a nullo negotio superaverit. Si Rectori voluntatis suae efficaciam
significaverit. Cum enim locus oppido sit obscurus, ut lucis uberioris
capax esse possit, fenestra ad duos palmos amplianda sunt, et vitreis
laminis instruenda, duo quoque cubicula qua ob luminis priva
tionem usum non habent, perfingenda et ad tot tamque
multiplicium rerum in ijs condendarum opportunitatem optanda
atque hoc pacto musæum pristinam suam dignitatem obtenturum
---page break---