Page:Ms.6976.djvu/24

From GATE
Revision as of 12:12, 15 February 2019 by Juliano Dutra (talk | contribs)
This page has not been proofread

filios dixerim pugnantes in utero Matris Sue. Qui timendum ma
gis, quam Zelus amarus, tumultus, et fluctuatio! Quid magis periculo
sum, quam inter FF. contentiones, et Schipnata [sic]! Non ne hoc est Reli
gionis concordiam dissensione violare, ejusq. fundamenta convellere!
Exterorum acies timenus, Pugnatum usque ad nostra tempora con
tra arcem hanc et Deus sua nos virtute confortat, nec mergimur inter
Saevientes turbinum procellas. Nihil foris contubare nos potest, Si intus
bene Sumus, et frater nagaudeamus [sic] pace. At quid Si intus discordiae germi
navertin! Hoc est quod plangeret Mater nostra, si contra externos hos
tes terribilis, Sentiret Se intrinsecus vulneratam. Se inderetur profecto
regnum illud plane indivisum. Corrueret Vbrs Hierusalem, nec esset,
quid adjuvaret.
Videte itaque, Dilectissimi, quanto Studio Charitatis debeatis esse
intenti, et implere in vobis doctrinam Apostoli in vinculo pacis Servantes
unitatem. Apud vos non Patria, non consanguinitas, non amicitia, non
Natio, Sed charitas in Christo Jesu, quae nascentis Societatis corda vin
ciebat. Aberrant à recta via, qui privata quadam cōmunione, vel generis,
vel consanguinitatis, vel Patriae abduci Se Sinunt ab eo nexu, atque ani
morum conjuctione, quae inter nos esse debet. Hinc invidiae, contentiones,
Suspiciones, dissensione, detractiones, ne quid pejus dicam, Su suratio
nes, et veluti Seditions, et Sectae. Quare pernicio Sum hunc Spiritum,
horribilem planè, et pestilentem, hortor vos, ut à vestris cordibus penitus
arceatis, vobisq. compertum Sit, nihil ad me jucundius referri posse, et
ad vota me accōmodatius, quàm Si audiero, vos in charitate ambulare.
Hanc autem charitatem omnibus quidam cōmendo, Sed praecipuè
Superioribus, quibus Dominici gregis cura commista est. Meminerint
Subditos esse Fiios, erga quos Se gerant, non ut dominantes in cleris, Sed
forma facti gregis ex animo praecantque verbo, et exemplo. Non Sit
apud eos personarum acceptio. Joseph plus cunctis fratibus à Patre

... more about "Ms.6976.djvu/24"
nagaudeamus +  and debeatis +