Page:Ms.6976.djvu/23

From GATE
Revision as of 12:22, 15 February 2019 by Juliano Dutra (talk | contribs)
This page has not been proofread
[1]Epistola A R P Generalis Francisco Reyz ad
Patres et Fratres Proūae Paraquariae
1748.


PC.

Quo necessaria visa sunt, atque utilia, tum ad nostrorum in Spiritu
profectum, tum ad animarum Salutem in Missionibus praecipue pro
curandam, in quibus juxta. SS. Parentis leges, aspirante Dei gratia,
se mirabiliter exrccent, Proūae Moderatoribus Saepe per literas cōmen
daverum. Nihilominus muneris mei partes Satis ad implere non ju
dicavi, nisi hanc vobis omnibus epistolam Scriberem, in qua de aliquibus,
quae mihi maxime cordi sunt com monere vos volo, quos corde quidem
absens, presens autem Spiritu amplector in Domino; atque utinam
os ad os loqui liceret! atquamvis magna locorum intervalla nos dividant
unitate tamen vobiscum Sumus.
Atque, ut exordiar à Ch[a]ritate. Cogitavi apud me Saepe quomodo
Societas nostra ex tam diversis, ac distantibus populis in unum corpus
assurgeret, et veluti vinea Domini Sabaoth facta sit in vineam grādem,
illudque potissumum occurit in hoc opere, quod operatus est Dominus,
unio videlicet animorum ad finem, in quem tendit Societas ad eo neces
saria, ut eum consequi minime possit, Siquem admodum eum Suo ca
pite, inter se membra ita unita non fuerint. Hac indissolubili cha
ritate munita terribilis fit, ut castrorum acies ordinata, quando sicut
unum corpus Sumus in Christo, ita unus Spiritus; atque ita connec
timur, ac veluti conglutinamur, ut Sumant unum corda consilium,
et leges Santissimas, quas in concordia Patres nostri disposuerunt,
perseveranter tueamur.

Et certe nihil timendum magis, quam Si in Provincijs, et Co
llegijs, sint aliqui quos Spiritus Sanctus appellat discordiae viros,

  1. Inizia un'altra mano che finisce alla pagina 27. A partire della p. 31 continua la mano precedente (le pagine 28, 29 e 30 sono in bianco)