Page:FC 1042.djvu/97

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 41r


dixit[1], responsum redditum fuit[2] quod non feceram nec pro tunc Preparatio animae. praeparaueram animam meam quemadmodum fecerunt 3es[3] Reges Magi, qui profecti fuerant, ex tam longis regionibus[4], relinquentes propriam Patriam, et omnia bona usque ad oblationem etc. Et ita ueniebat super omnia alia mihi notitia dispositionis, in qua erant personae illae, quibus Jesus Christus similes gratias concedebat, et uidebam clarissime qualiter multum gauderem si audirem illa uerba: "Remittuntur tibi peccata tua"[I], imo illa: "Hodie mecum eris in paradiso"[II], non considerans, quod[5] longe sim ab ea dispositione, in qua tales personae inueniebantur, et qualiter nunquam


_______________

  1. Lc 7,48
  2. Lc 23,43

_______________

  1. dixit] add. etc. MF
  2. fuit] add. mihi dicens MF
  3. 3es] tres MF
  4. tam ... regionibus] tanta proprietate MF
  5. quod] quam MF