Page:FC 1042.djvu/95

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 40r


Extra tempus orationis nitendum cognoscere distractionum causas cum desiderio quiescenti suo tempore etc. ita cognoscere distractionum causas, cum desiderio quiescendi suo tempore, ut merearis tempore orationis gaudere in Lectione uerborum Dei eodem modo in Missa dum desiderarem adorare corpus Christi cum deuotione cognoui quod deficiam dum extra illud non soleam me exercere in talibus desiderijs, propterea enim tunc fit ut aliam gratiam non merear, sed nec illam tunc cum[1] uellem cognoscere et desiderarem sentire id quod ago. Hoc itaque perinde est ut[2] si quis ante prandium, non curauerit conseruare, nec[3] quaerere appetitum commedendi, et tamen dum est in mensa incipit dolere quod non habeat appetitum, vel sicut contigeret[4] si quis esset accepturus aliquos


_______________

  1. cum] quam MF
  2. ut] ac MF
  3. et] nec MF
  4. contigeret] contingeret MF