Page:FC 1042.djvu/88

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 36v


Juliae[1] de cuius morte acceperam nuntium et simul de morte dominae Antoniae quae fuerat seruiens ipsi Marchionissae de Piscaria[2], ego inueni magnam deuotionem, et multos discursus spirituales circa ipsum[3], et legendo orationes quasdam quae dici solent in ecclesia pro defunctis ubi est etiam com[m]endatio corporum sepultorum legendo inquam tales orationes sensi magnum spiritum ad tales corporum pias deuotiones atque[4] com[m]endationes ueniebantque[5] quoque mihi in mentem cum sancto affectu fidei magnae aliquae bonae considerationes quas optabam fieri Orandum pro defunctis. plusquam unquam factae fuerint[6] super sepulturas catolicorum fidelium mortuorum etiam dato quod certum esset eso[7] esse in caelis.


_______________

  1. Juliae] Tulliae MF
  2. Piscaria] Pescara MF
  3. ipsum] ipsas MF
  4. deuotiones atque] om. MF
  5. ueniebantque] Ueniebant MF
  6. fuerint] fuerunt MF
  7. eos] animas ipsas MF