Page:FC 1042.djvu/83

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 34r


Hoc erit quando idem spiritus erit in affectu in cogitatione in[1] locutione, et in opere. Hinc ego colligebam oportere imitari doctorem et Magistrum et modum quo loquatur ita ut[2] si fieri posset oporteret[3] Spiritum sanctum cum lachrymis[4] quarundam rerum, sensumque[5] sequendo conaremur cum lachrymis loqui compunctionis, et contritionis uel scribere cum edificationis auditoris desiderio quemadmodum nosmetipsos[6] eadem nos docens, uel sentire faciens.

Hinc specialis aliquis intellectus mihi occurrit et cogitatio[7] eius loci: "Ductus est Jesus a spiritu in desertum"[I], et alterius: "Uenit in spiritu in templum"[II] ubi specialis quidam spiritus sensus percipitur mouens personam ad operandum, uel ad loquendum etc.


_______________

  1. Mt 4,1
  2. Lc 2,27

_______________

  1. in] om. MF
  2. ut] add. quod MF
  3. oporteret] add. [imitari] MF
  4. lachrymis] add. [suggerentem] MF
  5. sensumque] sensum quae MF
  6. nosmetipsos] add. [movet] MF
  7. cogitatio] cognitio MF