Page:FC 1042.djvu/81

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 33r


hereticorum uoluntatem nam quamuis ipsi multa quemadmodum et demones, vera fateantur. Verumtamen[1] ueritatis spiritu non dicunt qui Spiritus Sanctus spiritus sit[2].

Tandem post missam non in me esse sensi[3] quem antea sentiebam gustum spiritualem[4] quem obnixe desiderarem, aliud mihi non respuendum desiderium occurrit quomodo[5] Jesu Christo placeret me medullitus et occulte uisitare defectus et uirtutes. medullitus, et occulte uisitare meos defectus secrete[6] reparandos intellectus, memoriae et[7] uoluntatis, et sensus item uirtutes secretas et dona super quibus nunquam[8] meditatus fueram quamuis intra me pluries super defectibus meis egissem[9]

Aliud habueram quidem antea desiderium


_______________

  1. Verumtamen] uero tamen MF
  2. sit] est MF
  3. sensi] [videbatur] MF
  4. gustum spiritualem] gustus spiritualis MF
  5. quomodo] add. Deo MF
  6. secrete] secretos MF
  7. et] om. MF
  8. nunquam] nusquam MF
  9. intra ... egissem] his, plus quam de quibus in me defectus esse sentio, eg[u]erim. MF