Page:FC 1042.djvu/74

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 29v


Christi considerationeque trium Regum magnumque desiderium quod peregrinatio D.[1] Joannis esset in recognitionem peregrinationis trium Regum, uenientium adorare Christum, quodque esset aequum quod ipsi uisitarentur in suis reliquijs, quippe qui tantum honorauerunt[2] Dominum nostrum unde etiam se mihi offerebant recordationes quaedam super peregrinatione Sancti Alexij, Sancti Jacobi, et Sancti Rochi, Jesu Christi, B. Mariae Virginis[3] dominae nostrae, Apostolorum, etc. et ex omnibus mihi spes[4] dabatur has peregrinationes ualde acceptas fore domino nostro, et omnibus sanctis praesertim his temporibus, et in his regionibus, ubi iam tam paucae peregrinationes opera sunt tanti momenti. peregrinationes exhibentur propter hereses, quae praetium, et aestimationem auferunt huiusmodi operibus, quae tanti sunt momenti etc.[5]


_______________

  1. D.] Mosen MF [p. 515]
  2. honorauerunt] honorauerant MF
  3. Virginis] om. MF
  4. mihi spes] spes mihi MF
  5. etc.] om. MF