Page:FC 1042.djvu/59

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 22r


non tantum curaretur fieretque tanti[1] solemnitas, quantum in alijs partibus[2]; ideoque desideraui cum multo affectu posse mouere eos, qui auctoritatem habent praelaturae spirituales[3], ut fieret festum hoc solemnius. Die sanctorum[4] Ioannis et Pauli habui cognitionem quamdam, et adiutorium ad dicendum officium. adiutorium ad melius dicendum officium. Erat autem v.g. quod notarentur quatuor[5] limites, et termini extra quos non esset exeundum tempore officij. Primo locus ubi recitatur. 2o. personae aut Sancti occurrentes in tali oratione. 3o. uerba. 4o. opera interuenientia in tali officio estque id utile incipientibus ad melius resistendum memoriae, intellectui, sensibus aut desiderijs per alia loca, personas, colloquia, aut opera[6] dispersis, et similiter de tempore aliud[7] adiutorium notaui, quod ante[8] expertus fueram saepius ad idem utile esse est autem quod antequam dicatur officium, et a longe


_______________

  1. tanti] add. eius MF
  2. partibus] regionibus MF
  3. spirituales] spiritualis MF
  4. sanctorum] sancti MF [p. 509]
  5. quatuor] add. tanquam MF
  6. opera] add. occurrentia MF
  7. aliud] add. etiam MF
  8. ante] antea MF