Page:FC 1042.djvu/54

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 19v


contra omnem spem humanam, ut in Catalonia a latronibus et[1] carceribus, in Gal[l]ia a militibus ingredientes Elucicos[2] in finibus Sabaudiae ab Haereticis in Alemania ab infirmitatibus et[3] debilis[4], qui inter omnia[5] maius est a tentationibus diuisiuis in[6] spiritu deuotionis[7].

Multa sentimenta amoris, et spei super Haereticis, et toto mundo mihi Dominus dedit in hoc itinere, dederatque antea spiritualiter[8] autem deuotionem quamdam usque ad mortem continuandam cum fide, spe, et charitate circa bonum harum[9] ciuitatum scilicet Uitemberg[10] in Saxonia, praecipuaeque ciuitatis Sarmatiae cuius nomen ignoro, Gebenae[11] in Sabaudiae ducatu, Constantinopolis in Graecia, Anciogiae[12] similiter in Graecia, Jerusalem et Alexandriae[13] in Aphrica, hoc proposui


_______________

  1. et] ac MF
  2. Elucicos] Heluetios MF
  3. et] etiam MF
  4. debilis] debiles MF
  5. qui ... omnia] et quod omnibus MF
  6. in] id est MF
  7. deuotionis] diuisionis MF
  8. spiritualiter] specialiter MF [p. 507]
  9. harum] add. septem MF
  10. Uitemberg] Witteraberge MF
  11. Gebenae] Gebennae MF
  12. Anciogiae] Antiochiae MF
  13. Alexandriae] Alexandria MF