Page:FC 1042.djvu/499

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 242r



possent efficaciter mouere et tangere spiritum meum etc.[1]

Quadam die dum iter facerem rediens ex Gullaperga[2] Valesoletum, orare pro locis per quae transimus. incidit deuotio orandi pro singulis locis, per quae in ea uia transeundum erat et applicare[3] unicuique loco unum Pater noster et unam[4] Aue Maria, considerando uarias necessitates, quae inibi esse poterant, gratiam quoque agendo et postulando ea quae necessaria unicuique uiderentur, deinde datum est ut deuotionem hanc in utilitatem magis uniuersalem extenderem[5], orando scilicet[6] orare pro locis in quae uenissent de Societate etc. pro omnibus locis, in quae nunquam[7] uel ego uel alius quicunque de Societate nostra deuenissemus, in quem equidem finem[8] sequenti die missam applicaui et ut ex meritis passionis Domini subleuentur quae nos minus possumus etc.[9]

Quadam die[10] dum horas[11] canonicas persoluerem ego incidi in eum locum psalmistae, ubi

_______________

  1. etc.] om. MF
  2. Gullaperga] Galapagar MF
  3. applicare] applicabam MF
  4. unam] om. MF
  5. in ... extenderem] extenderem in utilitatem magis uniuersalem MF
  6. scilicet] uidelicet MF
  7. nunquam] unquam MF
  8. finem] add. ego MF
  9. etc.] per ipsum MF
  10. die] uice MF [p. 694]
  11. horas] add. quasdam MF