Page:FC 1042.djvu/497

From GATE
Revision as of 20:30, 4 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 241r



ubi contingit[1] omnis generationis[2] uiros et[3] mulieres uidere[4], talibus namque maxime prodest, quod statim in ipso introitu domus et in[5] aditu quarumlibet personarum, non solum dicant, pax huic domui, sed etiam ut incipiant ostendere nos professores pietatis. ostendere sese[6] professores pietatis et[7] ueritatis ad aedificationem. Hoc fit[8] si statim inceperis loqui uerba aedificationis cum illis personis quae tecum sunt aduenturae[9]. Hoc enim pacto tibi uiam occluseris ad peccatum coinquinationis tendentem. Quidam religiosi hac diabolica tentatione uincuntur, quod scilicet[10] nolunt ostendere suam professionem, ut caeteri cum quibus sunt, magis audeant proferre et ostendere suam impuritatem timent ne, si ostenderint

_______________

  1. contingit] add. esse MF
  2. generationis] generis MF
  3. et] add. etiam MF
  4. uidere] add. coguntur transire MF
  5. in] add. ipso MF
  6. sese] se esse MF
  7. et] ac MF
  8. fit] fiet MF
  9. aduenturae] conuersaturae MF
  10. scilicet] add. illico MF [p. 693]