Page:FC 1042.djvu/482

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 233v



In die coenae Domini Mihi ualde sapuit, quod Christus non[a] solum Apostolis suis, et deinde nobis omnibus relinquere uoluerit exemplum omnium bonorum operum, quae per corpus suum exercuerat, sed ipsum quoque corpus et organum, per quod talia opera exercuerat, et in quo passurus erat mortem. operatores diligentes qui habemus instrumenta Diuinitatis pro cibo. O infelices nos christianos, si habentes instrumentum Diuinitatis Dei pro cibo, et potu non euaserimus[1] operatores solliciti, et diligentes[2].

In die Parasceue, cum audiendi essent mihi quidam iuuenes et paruuli, ex minimis, qui erant de familia cuiusdam Domini filij mei spiritualis, appropinquauerunt ad me quaedam superbae cogitationes, et quidam spiritus interius loquentes[3], et dicentes[4], nunquam[5] tu huc uenisti, ut his minimis dares opera[6]? Nonne melius erat esse in eo loco, ubi audire posses grauium aliquarum personarum confessiones? Sed ubi apud me decretum fuit uelle per omnem uitam, nihil aliud operari,
_______________

  1. non] bis, sed omittimus

_______________

  1. euaserimus] add. in MF
  2. solliciti et diligentes] industrios MF
  3. loquentes] loquens MF
  4. dicentes] dicens MF
  5. nunquam] nunquidne MF
  6. opera] operam MF