Page:FC 1042.djvu/481

From GATE
Revision as of 11:56, 4 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 233r



sic scilicet, ut nec[1] non male erigat nos maior etc. male prosternat minor, nec male erigat posterior[2]. Det Deus, ut[3] sim attentus ad emendationem, quam ad modum, verbaque eius, qui me reprehendit. Qui non habet in se, aut non inuenit unde consoletur, facile succumbit sub onus reprehensoris, qui autem in se ipso habet, uel putat se habere unde se ipsum consoletur, cito se ipsum consolatur super reprehensionibus. caute reprehendi, qui sibi ipsis nimis displicet etc. Hinc fit, ut debeas caute reprehendere eos, qui sibi ipsis nimium displicent, nimis enim deijcirentur[4], nisi bene admoneatur[5]. Sibi autem placentes facilius ferunt reprehensiones. erga melanconicum, aut flagmaticum. Aliter ergo te habeas erga melanconicum[6], aut flegmaticum, et aliter erga colericum, et[7] sanguineum. Sed da operam tu[8], ne sis colericus, neque[9] sanguineus quantum ad consemsum, nec flagmaticus[10], aut malenconicus[11], iuxta illud: Vir sapiens dominabitur astris. Hoc fiat[12] per gratiam Domini Nostri Jesu Christi[13], etc.[14]

_______________

  1. nec] add. me MF
  2. posterior] superior MF
  3. ut] add. magis MF
  4. deijcirentur] deiiciuntur MF
  5. admoneatur] admoneantur MF
  6. melanconicum] melancolicum MF
  7. et] ac MF
  8. tu] add. ut MF
  9. neque] nec MF
  10. flagmaticus] flegmaticus MF
  11. malenconicus] melancolicus MF
  12. fiat] fit MF [p. 686]
  13. Christi] add. qui naturas in se ipso et per se ipsum, ex se ipso perficit MF
  14. etc.] om. MF