Page:FC 1042.djvu/478

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 231v



et in[1] effecta. Deus ab aeterno proposuit propitiatorem Jesum Christum, sed ante hunc diem Verbum non est factum caro. Conceptus nostri fiant opera et facta benedic. Conceptus Patris hoc die factus est caro. Fiant ergo conceptus nostri opere[2], et[3] facto[4] benedicti[5], siue fructus benedictus. Det Deus in singulis uerbis, et actionibus, in quibus uersamur, et exercemur nouum aliquem modum proficiendi, hic incipiamus. Optabam reprehendi. Optabam[6] reprehendi a quacumque persona, siue sit supra te, siue sub te, siue a destris, siue a[7] sinistris tuis. Item in quocumque tempore, id est siue sis laetus, siue sit[8] tristis, si[9] calidus, siue[10] frigidus, in qualibet tua imperfectione, aut defectu, uero, ut[11] apparenti, nec imponas modum reprehensori tuo, sed optes, ut ipse eum modum seruet, qui te maxime possit affligere. Haec dixerim considerando fructum eius, qui reprehenditur, aut corripitur, aut emendatur.

_______________

  1. in] om. MF
  2. opere] opera MF
  3. et] ac MF
  4. facto] facta MF
  5. benedicti] benedicta MF
  6. Optabam] Optaui MF
  7. siue a] uel MF
  8. sit] om. MF
  9. si] siue MF
  10. siue] aut MF
  11. ut] uel MF