Page:FC 1042.djvu/477

From GATE
Revision as of 11:52, 4 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 231r



diem, in quo certior fieri possim de uita aeterna. Reputabam illum beatum esse, qui stabiliter[1] nouit se inuenisse gratiam apud Deum, illum, inquam, existimbabam[2] benedictionem inter homines habere, et[3] opera Deo accepta facere[4]. Miseri igitur sunt illi, quibus prima cura est ut[5], sint in gratia hominis alicuius mortalis, qui iugiter cupiunt, ut erga ipsos talis homo sese habeat, ut eis munera, et dignitates largiatur[6], qui denique nimium gaudent, dum audiunt opera sua et officia, siue seruitia placere Dominis suis.

Hic dum considerassem tali die Christum incarnatum fuisse, proindeque exordium nostrae salutis de facto ex[7] re ipsa incepisse. Dum, inquam, hoc sic cogitassem, oraui Dominum, ut det opere, et de facto incipere quod hactenus in solis mansit[8] affectibus. Sic[9] hic, o Deus meus, initium conuersionis desideriorum, affectuumque in opera,

_______________

  1. stabiliter] probabiliter MF
  2. illum ... existimabam] Deum esse secum, se aliquam MF
  3. et] se facere MF
  4. facere] om. MF
  5. ut] num MF
  6. qui ... largiatur] et quo pacto talis homo erga ipsos sese habeat; qui etiam maxime cupiunt scire quae bona sint recepturi MF [p. 684]
  7. ex] et MF
  8. mansit] manet MF
  9. Sic] Sit MF