Page:FC 1042.djvu/476

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 230v



huius deuotionis causa erat. Optabam etiam maxime, ut nemo eorum qui nostrae Societatis facturi[1] sunt detrimentum unquam aliquod ex similibus repulsis, aut etiam ex[2] maioribus pati possent[3], detrimentum, inquam[4], quod solet contingere superbis, et impatientibus.

Quisquis uero obedienter sub aliena potestate militare subditus quomodo se gerat. optat, is se totum et omnes actus suos, ac omnem suum modum sub beneplacitum, et sub iuditium sui superioris reijciat, metiatur sese iuxta formam eius, cui se iudicandum, et erudiendum tradidit. Parum sit ei caeteris omnibus hominibus placere, aut aliquid uideri, nisi et suo judici, et arbitro placuerit in Christo Jesu Domino nostro.

In die Sanctissimae Annunciationis Virginis Deiparae multa mihi occurrerunt, ut desiderarem bonas aliquas[5] denunciationes[6], bonum[7] scilicet nuntium[8] de mea salute. Optabam illum

_______________

  1. facturi] futuri MF
  2. ex] om. MF
  3. possent] possit MF
  4. inquam] add. animae MF
  5. aliquas] aliquot MF
  6. denunciationes] annuntiationes MF
  7. bonum] bona MF
  8. nuntium] noua MF