Page:FC 1042.djvu/468

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 226v



Ducem ita, ut propter hoc maximus quasi ad maximum, et nobilissimum spectaculum esset concursus. Declinaui igitur a tanta turba, et a tanto strepitu in Ecclesiam, quae in propinquo erat, ubi, cum[1] superuenisset[2] non nihil curiositatis ad exeundum, et uidendum id, quod declinaueram[3], iniectis in imaginem crucifixi oculis, statim cessauit talis motus animae meae, ita ut cum lacrimis gratias agerem[4] uerum et reficiens spectaculum imago crucifixi. Deo meo, qui mihi aspectum suae imaginis concederet, et hoc sensi esse uerum, et reficiens spectaculum, memorari scilicet[5], quomodo Deus optimus maximus[6] uoluit carnem accipere, et eam coram omni populo inter duos latrones pendens deponere. Huic[7] igitur spectent quicumque tendunt[8] ad uidendum ea, quae extra se[9] cupiunt. Hic terminetur[10] oculorum, et aurium, et caeterorum sensuum insatiabilis[11] appetitus, quod si nondum possis[12] paenetrare, ut in talibus acquiescas, perge quaerere melior

_______________

  1. cum] dum MF
  2. superuenisset] om. MF
  3. declinaueram] add. incidisset MF
  4. agerem] egerim MF
  5. scilicet] uidelicet MF
  6. optimus maximus] omnipotens MF
  7. Huic] Huc MF
  8. tendunt] om. MF
  9. se] add. sunt, [ire] MF
  10. terminetur] sane[n]tur MF
  11. insatiabilis] insatiabiles MF
  12. possis] add. eo MF