Page:FC 1042.djvu/457

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 221r



Seminare spiritualia eis qui dederunt temporalia. seminent eisdem spiritualia, atque reponant, frustraretur[1] etenim, qui personis spiritualibus thesaurizant temporalia, si nullum tandem aliquando thesaurum spiritualem per ipsos obseruatum[2], et a[g]gregatum inuenirent, et idem dicendum est[3] de his omnibus, qui[4] seruiunt in officijs minoribus[5] atque dignioribus. Sic enim oportet ut comparticipes laborum, et dolorum[6] sint, et quietis, et consolationis. Ad hoc facit id, quod omnibus sanctis dicturus est Christus: "Intra in gaudium Domini tui"[I], tu uidelicet, qui intrasti in labores et compassiones eiusdem.

In die Sanctorum[7] Martyrum[8] D. Bernardi[9], Petri, Accuntij[10], Aidutij[11] et Othonis, cum interessem diuinis officijs in ecclesia Sanctae Crucis Conimbricensis, ubi iacent corpora eorumdem, hic ego inquam[12] magno sentimento Compassionis affectus fui erga eos generaliter, qui sunt
_______________

  1. Mt 25,21

_______________

  1. frustraretur] frustrarentur MF [p. 674]
  2. obseruatum] asseruatum MF
  3. dicendum est] dixerim MF
  4. qui] add. Xpro. MF
  5. minoribus] add. ac uilioribus in ordine ad eos qui seruiunt in maioribus MF
  6. dolorum] add. comparticipes MF
  7. Sanctorum] add. quinque MF
  8. Martyrum] add. uidelicet MF
  9. D. Bernardi] Berardi MF
  10. Accuntij] Acurtii MF
  11. Aidutij] Adiuti MF
  12. ego inquam] inquam ego MF