Page:FC 1042.djvu/455

From GATE
Revision as of 10:44, 4 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 220r



sunt, et stare ante filium hominis. Ad hoc bona uisa est haec oratio sequens, quam optarem ab omnibus christianis priuatim, et publice quotidie fieri.

oratio etc. Domine Jesu Christe fili Dei uiui, qui nos in omni tempore ad hoc uigilare, et orare praecepisti, ut omnia mala tui tremendi Judicij praeambula fugere possimus, et ante filium hominis digne stare, exaudi nos quaesumus hoc ipsum cum tremore[1], et fiducialiter supplicantes, et fac ne quemquam nostrum dies illa operiat[2] imparatum. Qui uiuis, et regnas cum Deo[3] Patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

Alia uice cum dicerem Missam pro meis fratribus, et filijs spiritualibus zenit in mentem illud Apostoli[4]: "Patres debent thesaurizare filijs"[I] ubi sensi magnum desiderium, ut possim aliquid spiritualis thesauri alijs reponere, quod olim in eorum consolationem sit cessurum, et hoc ad imitationem eius, qui factum[5] est receptaculum omnium thesaurorum sapientiae, et scientiae Dei. Bonam spem concepi, considerando,
_______________

  1. 1Cor 12,14

_______________

  1. tremore] timore MF [p. 673]
  2. operiat] opprimat MF
  3. Deo] eodem MF
  4. Alia uice ... Apostoli] Vna otra vez deziendo missa por mis hermanos e hijos espirituales uínome aquello del apóstolo MF
  5. factum] factus MF