Page:FC 1042.djvu/451

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 218r



usque ad annum xxxm, et idem aliquo modo possunt quicumque eumdem cum multa sollicitudine, et timore obseruant, sicut sponsa tenet subiectum sponsum propter nimium amorem, quo fit, ut non possit pati ipsum diutius abesse a suo conspectu. Jesus a[1] subiectione parentum recedens ad Baptimum Joannis docet oportere, ut qui relinquunt unum genus officij, ipsi debeant non quaerere libertatem carnis, sicut solent mutantes strictiorem obedientiam, in laxiorem, sed potius ad duriora cons[c]endere ad duriora. coscendere[2]. Christus enim[3] reliquit[4] parentum seruitutem, ut ad Joannis serui sui transeat, uelut disciplinam. Non quaerit Dominus[5] a[6] suis parentibus honorationes, nec absolutionem ab omni seruitute, qui omnium seruus fieri optat. In lucem enim prodit, ut se[7] omnibus, qui saluari uolunt offerat. Videat igitur quilibet mortalium, et excipiat[8] eum ad se uenientem, exeat obuiam ei, ut recipiat gratiam

_______________

  1. a] ab MF
  2. coscendere] conscendere MF
  3. enim] add. hic MF
  4. reliquit] relinquit MF
  5. Dominus] dominos MF
  6. a] om. MF
  7. se] sese MF
  8. excipiat] excipiet MF