Page:FC 1042.djvu/446

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 215v



ex eo quod si[1] magni Reges sese Christo subiecerint, iustum fuerit idem sperare de[a] + + +[2] aequalibus aut etiam de[3] maioribus, et multo magis de[4] minoribus. Pridie Dominicae infra octauam[5] Epiphaniae, dum audirem confessiones, ego consideraui quemadmodum Confessor, non solum debet[6] habere curam illius[7] animae, quae se ei submictit erudiendam[8], corrigendam, et purificandam[9], sed etiam curare, ut prouisio aliqua, et fauor per poenitentes perueniat verbi gratia, ad defunctos, ad peccatores, ad caeterosque[10] in corporali, sive in spirituali necessitate esse possint[11] talibus namque facile per orationes et memorias pietatis, atque[12] elemosinas poenitentium succurrere[13] potest. Sit igitur Confessarius[14] quidam bonus, ac fidelis dispensator[15] aestimans plurimum quod[16] subijciantur tam multae et tam[17] diuites poenitentium uoluntates, et quasi thesauri ad plurima sufficientes etc.[18] Dominica infra octauas Epiphaniae dum legitur[19]
_______________

  1. de] sequitur textus illegibilis

_______________

  1. si] add. tam MF
  2. + + +] caeteris MF
  3. de] om. MF
  4. de] a MF
  5. octauam] octauas MF
  6. debet] debeat MF
  7. illius] eius MF
  8. erudiendam] add. corripiendam MF
  9. purificandam] perficiendam MF
  10. caeterosque] add. quicumque MF
  11. possint] possunt MF
  12. atque] ac MF
  13. succurrere] succurri MF
  14. Confessarius] add. procurator MF
  15. dispensator] dispensatorque MF
  16. quod] add. sibi MF
  17. et tam] tamque MF
  18. etc.] om. MF [p. 669]
  19. dum legitur] om. MF