Page:FC 1042.djvu/442

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 213v



Praedicatio. ad mensem Julium, ubi et latine praedicaui, in Schola artium, omnibus diebus Dominicis et aliquot festis, absque extraordinarijs praedicationibus. Relictis tamen[1] ibidem Domino Aluaro, et nouem alijs secum scholaribus nostrae Societatis, quos Jesus bonum fundamentum isti[2] suae Societatis faciat[3]. Inde recessi mandatum nouum recipiens[4]accipiens ut in Portugalliam iuxta Regis uoluntatem proficiscerer. Dicessi[5] autem XII die mensis Julij, et mecum inde detuli septem capita, ex Reliquiae septem[6] corporibus undecim millium Virginum, cum alijs multis sacris reliquijs Colloniae mihi datis. Unum ex capitibus mihi dedit conuentus Cartusiensium Coloniensium, alterum dedit[7] conuentus monialium Sancti Maximi[8] eiusdem ciuitatis. Aliud quod erat minimum Conuentus Albarum Dominarum. Alia duo data sunt ex Conuentu Santi Michaelis ex ecclesia Parrochiana diuae Columbae

_______________

  1. tamen] tandem MF
  2. isti] isthic MF
  3. suae Societatis faciat] faciat suae Societatis MF
  4. recipiens] accipiens MF
  5. Dicessi] Recessi MF
  6. septem] sanctis MF
  7. dedit] om. MF
  8. Maximi] Maximini MF