Page:FC 1042.djvu/44

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 14v


nostri qui nos liberauit sua gratia a detinentibus nos, deditque gratiam conuersandi Audiuit confessionem Ducis eos detinentis. cum illis et fructificandi in eorum[1] animabus ita ut[2] Dux mihi confiteretur factumque est ut bona uiscera nostra a domino data erga totum mundum non fuerint perturbata non conturbata uiscera bona. capitata aut offuscata[3] ab ipsis[4].

Habui nihilominus ipse aliquas tentationes diffidentiae et timoris non exituros inde nos[5] tam cito, nec sine magnis expensis Doctoris in quibus et[6] recepi a Deo[7] medicinalem consolationem in omni bona spe omnium fere quae contigerunt in nostra liberatione.

Die Stae Elisabet Reginae Ungarae[8] habui magnam deuotionem oblatis[9] 8[10] personis cum desiderio habendi eas in memoria[11] ad orandum Orare pro Pontifice et alijs. pro ipsis non respiciendo ad earum defectus. Erant autem summus Pontifex, Imperator, Rex Franciae, rex Angliae, Lutherus,


_______________

  1. eorum] illorum MF
  2. ut] add. etiam MF
  3. perturbata ... offuscata] captiuata, offuscata aut perturbata MF
  4. ab ipsis] ad ipsos MF
  5. inde nos] nos inde MF
  6. et] etiam MF
  7. a Deo] ab eo et add. contrariam et MF
  8. Ungarae] Hongariae MF
  9. oblatis] add. mihi MF
  10. 8] octo MF
  11. memoria] add. mea MF