Page:FC 1042.djvu/433

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 209r



illius prioris quasi sit facere illud per discipulum[1] Sancti Augustini, et ex hoc uenit in mentem meam, et desideraui, ut quicquid unquam ego possem facere pro priore alterius[2] conuentus, esset factum tanquam per discipulum[3] primi institutoris eius ordinis, ut[4] puta Sancti Augustini, Sanctissimi[5] Francisci, Dominici, Benedicti, Bernardi, et ita de Monialibus. Si autem id fieret a me pro aliquo, ex reliquis fratribus, ut ipsum fieret et a Deo acceptaretur, tanquam si fieret per condiscipulum[6] discipuli, aut per confratrem[7] confratris[8] illius sancti. Circa generales autem talium ordinum, ego desiderabam me habere tanquam ipsi sunt[9] (prout sunt) vicarii talium Sanctorum, et quasi ipsimet sancti essent. Generales Religionum Episcopi, et alij quomodo habendi. Circa vero[10] episcopos quoque simile aliud[11] incidebat unde optabam habere episcopum Romanum, qui est

_______________

  1. per discipulum] pro discipulo MF
  2. alterius] alicuius MF
  3. per discipulum] pro discipulo MF
  4. ut] om. MF
  5. Sanctissimi] Sancti MF
  6. per discipulum] discipulo MF
  7. per confratrem] confratri MF
  8. confratris] discipuli MF
  9. sunt] sint MF
  10. vero] om. MF
  11. aliud] aliquid MF