Page:FC 1042.djvu/428

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 206v



Christum aut Sanctos, aut Virtutes spirituales modo spirituali, Sacramentum vero hoc facit nobis adesse Christum, et omnem Dei virtutem realiter sub illis speciebus sit nomen eius benedictum. Eodem Die octauae Apostolorum, dum meminissem gratiarum, et beneficiorum Dei accedit[1] mihi, ut quasi quaerelam sentirem in anima, quam nunquam senseram, uidebar enim mihi[2] per gratiam Dei in[3] multis modis fieri abundantiam, et pacem in interioribus meis me uero male respondere contra Deum[4] per exteriora mea id est per opera Charitatis olim aliquando ego non sentiebam defectus meos, neque internos, neque externos, et itidem de gratia Dei, quia tunc nec intus nec extra ipsum[5] excitabar[6] id est nec per externa mea, neque per interna, postea factum est, ut daretur mihi gratia, et daretur quaerere pacem eius, et tunc ego solum quaerebar de internis meis, quae uidebantur absque sentimentis, ut[7] tamen corpus, et mens labores

_______________

  1. accedit] accidit MF [p. 660]
  2. enim mihi] mihi enim MF
  3. in] om. MF
  4. contra Deum] gratiae Dei MF
  5. ipsum] ipsam MF
  6. excitabar] experiebar MF
  7. ut] cum MF