Page:FC 1042.djvu/408

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 196v



adsistentiam realem, et ueram corporis Christi sub specie panis, et credentes concomitantiam[1] eius, et[2] transubstantiationem ipsius panis, et sic de sanguine sub specie[3] uini[4], et de concomitantijs animae, et corporis[5], et totius plenitudinis diuinitatis[6], de transubstantiatione ipsius uini, etc.[7] Exercemur praeterea in actibus colendi uarijs modis tale sacramentum, non solum in spiritu, et internis[8] per fidem, et deuotionem, sed etiam per actus latriae, tanquam ipse esset uisibiliter in eodem loco. Insuper[9] exercemur circa sanctificationem nostram utendo tali cibo ad animae nostrae substentationem, fortificationem, illuminationem, consolationem, et omnimodam perceptionem thesaurorum coelestium[10]. Nimium igitur miseri sunt qui nolunt hinc[11] sacramento tanta deferre, quanta deferunt[12] propriae personae corporali ipsius Christi nihil enim minus nobis relictum est quam fuit illud, quod datum est Apostolis in coena[13], quibus[14]

_______________

  1. concomitantiam] concomitantias MF
  2. et] om. MF
  3. specie] speciebus MF
  4. uini] add. adsistente MF
  5. animae et corporis] add. corporis et animaeMF
  6. diuinitatis] add. eodem quoque modo MF
  7. ipsius uini, etc.] om. MF
  8. internis] intra nos MF
  9. Insuper] Tertio MF
  10. coelestium] add. etc. MF
  11. hinc] huic MF
  12. deferunt] defferrent MF
  13. Apostolis in coena] in coena apostolis MF
  14. quibus] Eis MF