Page:FC 1042.djvu/407

From GATE
Revision as of 10:01, 3 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 196r



corporaliter in his duobus scilicet in hoc, quod me totum possem expendere, et consumere in bonis operibus propter ipsum, et in hoc quod possem iam[1] me totum et quamlibet partem exercere[2] in passionibus sicut ille omnibus membris suis pro me, et pro omnibus passus est usque ad mortem Crucis etc.[3]

In die octauae eiusdem foesti mihi datum est, ut cum maxima animi deuotione, et anxietate super defectibus meis peterem gratiam, qua fieri posset, ut deinceps mihi remictantur[4] poenae peccatorum, quae sunt ex proprijs habitibus malis, aut inclinationibus, caeterisque tentationibus, quae ex proprijs concupiscentiis perueniunt[5]. Sensi etiam quodammodo quam mirabiliter Christus excitatam uelit Ecclesiam sponsam suam ex occasione tanti tamque admirandi sacramenti corporis sui et sanguinis. Dum enim sub speciebus illis sensibilibus credimus esse corpus Domini, et rursus sanguinem exercemur in fide eorum, quae non uidentur, credentes

_______________

  1. iam] secundum MF [p. 650]
  2. exercere] exerceri MF
  3. etc.] om. MF
  4. remictantur] add. omnes MF
  5. perueniunt] proueniunt MF