Page:FC 1042.djvu/40

From GATE
This page has not been proofread



f. 12v


Inuocares pro habitatoribus. neque illum a quo procedunt. Inuocabam similiter sanctos quibus curae sunt talia loca orans ut[1] facerent id quod sciunt[2] facere tales habitatores postulantes ueniam scilicet pro ipsis gratias agentes et necessaria ipsis petentes.

Hoc eodem anno Ratisbonae recepi alias innumerabiles gratias primam quidem quod mihi dominus dedit operari in suo seruitio magna maxime in confessionibus nobilium curiae Imperatoris principisque mei Ducis Sabaudiae qui me in suum confessorem elegit in quibus confessionibus et factus est multus fructus et factum[3] est semen in maiora alia[4] quae inde sunt orta in exercitijs et[5] magnatum hispanorum[6], germanorum, aliorumque[7] ex quibus fere totum bonum secutum est quod est postea factum in Germania suscepi et[8] de manu Spiritus Sancti alia nobilia[9] aliaref group="text-notes">alia] om. MF</ref> beneficia ad proprium meum spirituale augmentum circa nouos modos orandi, aut contemplandi


Cite error: <ref> tags exist for a group named "text-notes", but no corresponding <references group="text-notes"/> tag was found