Page:FC 1042.djvu/395

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 190r



haec incidunt tunc malo inuehiri[1] non simplex, et ens per se non ita continuum atque immutabile: nimium enim periculum esset ut ne totus statim inficerer, et ne sic[2] irreparabiliter caderem. Benedictus ergo[3] Dominus noster Jesus Christus incarnatus, et mortuus per quem facti sumus tam multiplices tamque uariabiles in varijs[4] accidentibus per cuius gratiam fiet tandem, ut ueniamus ad omnimodam simplicitatem, et ad immutabilitatem, boni quidem in bonis coelestibus damnati autem in damnis[5], id est sic quod sancti totaliter penetrabuntur ab ipso summo bono cui in aeternum venientur[6] et mali ab ipsa miseria iniquitatis cui in sempiternum etiam coniungentur etc.[7]

In die sancto pentecostes ego quaedam uiua desideria habui ad Deum, ut mihi daretur per Spiritum spirilualiter spiritualia intelligere et velle petebam esse spirituale. esse spirituale, viuere spirituale sentire spirituale id[8] ipsum ratiocinari spirituale pro quibus verbis magnum

_______________

  1. inuehiri] inueniri MF
  2. sic] si et add. caderem MF
  3. ergo] igitur MF
  4. varijs] malis MF
  5. damnis] malis MF
  6. venientur] unientur MF
  7. etc.] om. MF
  8. id] et MF