Page:FC 1042.djvu/386

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 185v



in[1] 2a gaudium perfectum in Christo solo. In[2] 3a pax uera quae etiam non nisi in ipso solo est.

In vigilia Ascensionis Domini[3] solito more[a] cum turbares[4], et desolares[5] considerando quaedam generaliter mala in quibus uidebatur obscurari seruitium Christi non solum in genere, sed etiam in particularibus per me operandis. Ego sensi quandam consolationem[6] spiritualem per opposita in qua quidem confortatione ego statim coepi consolari. Hic autem mihi datum est videre non minus fugiendas esse huiusmodi consolationes, quum[7] sunt in solis accidentibus aut etiam possibilibus prosperitatibus rerum spiritualium, quam contrarias desolationes dico quantum ad extremum quod frequenter solet nimium esse et respiciendo ad ipsam cordis ueram Stabilitas cordis inpeditur per uanam laetitiam. stabilitatem, quae utroque modo impeditur id est per tristitiam vanam et etiam per laetitiam uanam et nonunquam magis per ipsam laetitiam, licet plus iuuet ad bene cooperandum[8]
_______________

  1. more] amore ante correct.

_______________

  1. in] om. MF
  2. In] om. MF
  3. Domini] add. dum MF
  4. cum turbares] conturbarer MF
  5. desolares] desolarer MF
  6. consolationem] confortationem MF
  7. quum] quae MF
  8. cooperandum] operandum MF