Page:FC 1042.djvu/384

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 184v



illae tres gratiae, id est uera cognitio, ac contritio peccatorum totius uitae anteactae, et haec est prima, 2a est[1] cognitio inordinationis totius[2] uitae, 3a est[3] firmum[4] propositum uerae emendationis[5], et uerae ordinationis ipsius uitae[6], et[7] in futurum. In 2a hebdomada habenda iuxta scopum contemplationum uitae Christi, qui est ipsum cognoscere ad imitandum, ponuntur satis rationabiliter istae tres gratiae in colloqui[i]s (loquor semper de[8] colloquiis principalibus ad Virginem, ad Christum, et ad Patrem) Abnegatio sui est[9] prima, 2a contemptus mundi[10], 3a est[11] perfectus amor seruitij Christi Domini nostri. Multi enim bene sibi sentire uidentur de seruitio Christi[12], ac[13] ipsius personam diligere, quibus tamen non satis placent[14] negotia, in quibus consistit Christi seruitium[15]. Hic[16] proinde saepe non sine consolatione multa cogitant de Christo et

_______________

  1. est] om. MF
  2. totius] ipsius MF
  3. est] om. MF
  4. firmum] cognitio et MF
  5. emendationis] add. uitae MF
  6. uitae] om. MF
  7. et] om. MF
  8. de] add. tribus MF
  9. est] om. MF
  10. mundi] add. perfectus MF
  11. est] om. MF
  12. seruitio Christi] primo MF
  13. ac] et MF
  14. placent] arrident MF
  15. seruitium] seruitus MF
  16. Hic] Hi MF